monumenta.ch > Plinius > sectio 266

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 266
{CXII} Vocem non habere nisi quae pulmonem et arterias habeant, hoc est nisi quae spirent, Aristoteles putat. idcirco et insectis sonum esse, non vocem, intus inmeante spiritu et incluso sonante; alia murmur edere, ut apes, alia contractum stridorem, ut cicadas, receptum enim duobus sub pectore cavis spiritum, mobili occursante membrana ictus, attritu eius sonare. muscas, apes, cetera similia cum volatu et incipere audiri et desinere, sonum enim attritu et interiore aura, non anima, reddi; locustas pinnarum et feminum attritu sonare.